Entradas

Mostrando entradas de 2016

In varietate concordia

Imagen
In varietate concordia   ( UE ) Europa his temporibus magis discors esse quam umquam fuisse videtur, maxime postquam sermo ac cultus Graecus Romanusque quasi arbor milenaria ab altissimis suis radicibus evulsus sit.   Quamobrem nomina subnotemus, lectores lectricesque fideles et candidi et prudentes, ut adjuvemus linguam Latinam Europaeum sermonem denuo fieri una cum aliis XXIV linguis publicis Europaeis !  Primum autem   S apere A gere L oqui  audeamus, deinde nomina subnotemus  HIC . 

De germine ex ramo sicco nascenti

Imagen
Haicu Tusculanum Ex ramo sicco radiis partum solis germen nascitur      Vobis promiseram, lectores mei fideles, me incolumen domum reditam omnia libenter illustraturam esse illa quae in recentissimo itinere acta fuerint, negotiis academicis maximi momenti Gadibus absolutis. Omnia ergo ex sententia fuerunt, sed mihi confitendum est numquam tam fatigatam et onere fessam me sensisse quam hebdomade sequenti itineris. Nam res omnes perpensas, quae diebus superioribus et in ora Vandalica Hispaniae meridionalis et in Villa illa splendida Novi Tusculi sita peractae fuerunt, ego ipsa videbar umeris eas sustinere tamquam globum plumbeum. Hodie autem hoc onere levata et mente paululum requieta refectaque spero fore ut vobis enarrare possim ea quae in sede illa Humanitatis ipsa vixi, audivi, spectavi et sentivi, quod difficillimum sane erit.      Circa horam primam post meridiem in Villam Falconeriam advenimus, unde vix tres horas dormiveram neque requiescere mihi licuit

Contraria iuxta se posita magis elucescunt?

Imagen
         Cras hebdomas incipit dies continens maxime contrarios atque inter se oppositos, quos iam multos menses exspectabam, unde spero fore ut omnia tandem aliquando magis elucescant, utpote quorum decursus laboriosus fuerit et admodum negotiosus, nihil autem rei habens cum Musis mansuetoribus et litteris politioribus. Hebdomadis enim priores dies erunt insubidi et insulsi et inanes, plenissimi numerorum, partium centesimarum, formularum, tabularum atque innumerarum chartarum grapheocraticarum, quae omnia uno abhinc anno paraueram. Existimatores enim uel inspectores ad Facultatem nostram tandem aduenient, ut decernant utrum Gradibus octo nostris academicis liceat alios sex annos disciplinis philologicis instituere necne. Et quomodo illi hoc agent? Documentum per annum totum superiorem, inquam, paratum ipsi rimabuntur et postea moderatores Graduum, professores, discipulos nunc studentes atque etiam egressos, omnes denique qui in Facultate Philosophica et Litteraria opus faciunt, de

Philomusi duo carmina ad lectorem Plinianum

Imagen
     Postquam nouus cursus scholasticus initium ceperit, documenta grapheocratica et opuscula academica onerosa scribere non desii, nam Nouember mensis appropinquat calidus. Etiam anno continenti, deis uolentibus, celebrabuntur et conuentus magistrorum, cui interesse maximo honori mihi erit, et publicum periculum ad inanem cathedram occupandam Gaditanam. Incepta enim et proposita describere debeo de peruestigationibus meis academicis, qua de causa multum Hispanice aliisque linguis hodiernis indago perscruto uestigo, paucum autem tempus subseciuum et otiosum ad Latine legendum scribendumque mihi est. Haec est Academia. At cum lucubrationes meae de rebus Plinianis uersanda sint, occasionem capere hodie decreui ad utrumque opus faciendum, alterum taediosius, alterum iucundius.     Vobiscum ergo compartiri nunc uolo duo epigrammata, quae forte inueni dum quasdam editiones Plinianas quaerebam. Sic enim frui simul possum pensis academicis et carminibus Latinis, quibus magnopere del

Angiportum perangustum

Imagen
     Nudius tertius frater, qui alio in oppido Baetico procul a me habitat, imaginem quam in parte sinistra inspicere potestis, lectores candidi, ad me per telephonum gestabile nuntiolo electronico misit, captam dum ipse ambulabat, utpote qui nomine viae viso statim mei recordatus sit.    Sine coloribus vel potius luminibus et umbris descripta imago mihi admodum placuit non tantum quod videlicet testimonium amoris fraterni est verum sincerumque, sed etiam quod semper delectata sum imaginibus ope lucis expressis eis quae ex prima fronte visum fallunt.    Nam ubi primum imaginem spectavi, eam inversum positam esse putavi necnon eius prospectum falsum esse, nam pars clarior imaginis quasi caelum esse videbatur, pars obscurior quasi terram sive mare. In loco autem medio lineae parallelae et tranversae secare videbantur horizontem.     Deinde fenestram externam sive potius maeonium labyrinthi a transeuntibus foris intuitum esse existimavi, ubi pars obscurior tamquam tectulum

De paginis nouis Latinos sermones tradentibus

Imagen
   Mensem Septembrem abiisse dicere non possum, sed potius fugisse, quod currendi genus concitatissimum est. Dies et horae quidem fugiunt et nihil decursum temporis frenare uidetur. October enim aduenit et cum eo tempus autumnum et nouus cursus academicus, noua autem uix sunt, immo omnia similia pergere uidentur annorum superiorum et id quod triste est, nempe plura noua fieri extra muros quam intra muros academicos.         Paginae quidem nouae in rete omnium gentium apparuerunt, quae Latinitatem gliscere atque uigere monstrant, nam fautores linguae Latinae non tantum scribere, uerum etiam sermones tradere audent qui uulgo "podcast" dicuntur. Etiam imagines spectare possumus dum sententias Latinas auscultamus. Hodie autem ad nuntios illos Latinos siue  hebdomadales siue menstruos non refero per undas radiophonicas uulgatos, sicut illos Finnicos aut Bremenses , neque etiam ad praelectiones illas similes Valahfridi Stroh, in formam "podcast" dictam redditas, sed

De reditu

   Post dies aestiuos insolitos et uentosissimos et non tam feriatos quam ipsa uoluissem, et postquam iucunde absoluissem quoddam negotium Matritense, quod mense Augusto exeunte mihi faciendum fuit (de quo plura uobis alias aperiam), reditus tamen in Academiam mense ineunte Septembri tam dulcis quam in domum non fuit. Facultatis aura praerancida redolebat. Capsula epistularum electronicarum denuo mihi imminebat plenissimam dum magis in dies complebatur. Academici coetus me exspectabant insulsi. Probationes quoque discipulis paraui easque recens aestimaui, quas plerique superauerunt non inlaudabiles, sed unum exercitium legi uel pessimum omnium quos umquam, nisi memoria fallitur, euolui. Quomodo aliquis philologiae latinae studere sponte cupit et linguam Latiam pulcherrimam magnopere obterere et calcare potest? Unum aut alterum exemplum quasi crimina laesae Latinitatis afferre possem, ut disceretis me non mentiri neque uerba exaggerare. Sed melius est facinus hoc nunc praetermittere e

Haicu Caeleste

Imagen
Ad Ismaelem        Haicu Caeleste   Devolaturi                de Caelo passerculi            salem quaerentes

De quadam inscriptione falsa saeculi XV

Imagen
      Epitaphium exstat bene notum in collectionibus saeculi XV et saepe repetitum, quod solet Romae collocari (cf. Anthologia Burmanni 4, 16 ), sed in Corpore Inscriptionum Latinarum , in uolumine secundo ad Hispaniam dicato (i.e. CIL II 52*) positum est "ne quem Hispanorum denuo fallat":          Sēmicaprī quīcunque subis sacrāria Faunī,      haec lege Rōmānā uerba notāta manū.                 Euphorbus iaceo hīc, mēcum Mercāla quiescit:                      haec soror, haec genetrix, haec mihi spōnsa fuit.                   Ficta putās frontemque trahēns aenigmata Sphyngis      crēdis; sunt Pythiō uēra magis tripode. Mē pater ē nātā genuit, mihi iungitur illa:      sīc soror et coniux, sīc fuit illa parēns.     In uolumine quidem sexto Inscriptionum Vrbis Romae Latinarum (i.e. CIL VI 24*) idem epigramma inuenimus inter inscriptiones falsas codicum saeculi XV et XVI, aliquatenus mutatum, praesertim in nominibus mortuorum, nam ubi illic supra legi

De aetatibus linguae Latinae apud Vivem et Floridum

Imagen
Nascitur Valentiae in Hispania a. 1492, obiit Brugis Flandorum a. 1540. [ Hinc ]        Ioannis Ludovici Vivis locos scriptos legere pergo his diebus aestivis fere otiosis, utpote in quibus, quamvis a negotiis academicis vacem, symbolam tamen absolvere unam et alteram debeam necnon orationem parare, quae mense exeunte mihi dicenda est. Inter eos enim locos Vivesianos unus est studium meum movens, quem nunc vobiscum, lectores studiosi, compartiri volo in libro primo De ratione dicendi   (Lovanii 1533) casu a me repertum:       "Graeci nihil reliquerunt non figuratum et nomina aptaverunt iis quae finxissent, quod fuit eis propter copiam et flexibilitatem sermonis factu facillimum, nos tamen quaedam trademus generatim, in quibus aliquid inesse naturaliter gratiae existimemus, quae a simplicitate communis sermonis nonnihil sunt remota, etsi incidant in illum nonnunquam, ut nullum est adeo rarum et exquisitum floris genus, quod non interdum in vulgatissimo et inculti

Haicua aestiva

Imagen
Pedes in salum frigidulum stantes intrare nolunt * Salo navigat exspectatura nautam insula sola 

De garrientibus Viuesianis

Imagen
     Dies aestiui occasionem praebent optimam ad legendum sine maximi momenti curis caput circumsedentibus. Quamobrem ex bibliotheca Gaditana libros mutuata sum nonnullos, inter quos Colloquia selegi Ludouici Viuis Valentini, quorum  heri euoluere coepi unum lepidissimum. Ecce initium:  GARRIENTES NVGO  GRACCVLVS  TVRDVS  BAMBALIO  OBSERVATOR NVG . Assideamus in hac trabe: tu, Graccule, e conspectu in saxo illo, modo ne impedimento sis, quominus cernamus praetereuntes, apricemus nos ad hunc parietem egregie Soli ostentum. Quam grandis truncus, et cui usui?  TVRD . Vt nos hic sedeamus. NVG . Oportet fuisse procerissimam et latam arborem, unde est sumptus. TVRD . Quales sunt in India. GRAC . Qui scis? fuisti tu in India cum Hispanis? TVRD . Quasi scire aliquid de regione quapiam non possis, nisi in ea fueris, sed dabo tibi auctorem meum. Plinius scribit, "in India arbores crescere ad eam altitudinem, quae non possit iaculo superari". "Et gens illa qui

De Musa tragica

Imagen
"Melpomene, cui liquidam pater vocem cum cithara dedit"       Abhinc una hebdomade iter sex dierum suscepi ultra finem septentrionalem Hispanorum, in urbem scilicet Europaeam, quae esse dicitur luminum amorisque, impraesentiarum autem umbris cooperta cladis terrorisque, sicut aliae civitates Veteris Orbis, quae esse dicuntur quasi terra continens unita atque ex radicibus Graecis Latinisque roborata, sed potius hodie regio esse videtur disjuncta a barbaris gentibus profligata atque in sinu pacis falsae posita. Quod mirum non est, nam si parva licet componere magnis, res Europaea non multum discrepat a consuetudine familiari.        Iter enim fecimus decem et septem homines, consanguinei videlicet et cognati atque affines, plerique a matre eadem gnati ceterique nepotes ideoque concordia ducti, unde exspectandum erat ut omnia leniter fluerent tamquam sedatus amnis sine ullis salebris. Duo affines tandem atque unus consobrinus itinere abstinuerunt, quia causae valetudinari

Miserum Ovidium!

Imagen
Cauponula Legionensis "Ovidius" nuncupata in via "Alfonsi illius Vindicis" sita         Nuper reversa sum ex quodam Conventu in urbe Legione celebrato, qui quinque dies productus est inter calores diurnos maximos et horas nocturnas frigidiusculas, ut usitatum est terris mediterraneis Hispaniae inter septentriones et solem occidentem spectantibus. Iter fecimus longissimum atque iucundum quattuor sodales raeda vecti, beati atque avidi fruendi dies otiosos procul negotiis academicis. Urbem illam primum ipsa visitabam, quae mihi visa est pulcherrima, monumentis antiquis munita ornatissimaque, auris siccis et odoriferis circumsaepta, tabernis civium peregrinorumque concurso bullientibus, quae omnia, cum jam advesperaceret, color quasi aureus tegere videbatur. Dies erant illic feriati Sancto Paulo et Sancto Petro sacri, unde tantus conventus hominum et frequentia. Illic quoque nos convenimus homines linguae Latinae periti, qui fere omnes acroases doctas

De candela marinum salem redolente

Imagen
Jonathan Adler me fecit    - Redolet tamquam salem auramque marinam, lotum caeruleam, hyacinthum aquatilem, muscum album. Sentimus quasi harenam calidam ambulare aut per freta lintre tuta uecti meridiari. Odoramentum hoc refrigerans in uitreo excipulo conditum est, quo colore cyaneo tincto denuo uti possumus sicut uasculum ad flores exhibendos aut poculum ad bibendum.       - Volo! Quanti constat?      - 38 nummis Americanis.      - Mm! Abeo ambulatum in litore... Vale.

Nondum scio

Imagen
De comitiis Hispanis die 26 m. Iunii denuo habendis.

Aenigmata chori Musarum

Imagen
"Omnia uincit Amor". Imago  hinc  sumpta Iani de Bisschop siue Johannis Episcopii  libellum poematum, cui index est  Chorus Musarum, casu inueni et inter carmina diuersa, quae continet,  Aenigmata  insunt iucundissima. Vt dua exempla obscurissima afferam, ecce unum et alterum, quae hoc in scriptorio condere uolo causa clarissima et perspicua et euidenti:  Mē Thetis et Phoebus generant, ego matris in ulnīs Diffluo et in liquidō uītam nouus haurio pontō, Sed pariter perdō moriorque, ubi uīuere coepī. Vnda coit niuis in formam, quae Sōle calente Paulātim riget in niueōs densāta lapillōs. Lenta Thetis torpēns in rōbore firma suō flat. Sum carnis custos lymphaeque propīno salūtem.                                                          * Nocte diēque parēns terram mea uerberat ōre Et genitor terrae iungit procul oscula. Quaeror ūtile; saepe natant siluae mihi mille per aequor. Per mē uīuit homō, sine mē corrumpitur unda, Tūque feraeque omnēs. Quā seruio,

De Antoniana Margarita

Imagen
Gaditana 'Margarita' siue  Bellis Perennis L.    Gometius Pereira medicus doctor fuit Hispanus, auctor libri cui ab utriusque parentis nomine titulum fecit hunc: Antoniana Margarita, opus nempe physicis, medicis ac theologis non minus utile quam necessarium, primo in lucem editum  Methymnae Duelli  a. 1554, secundo et ex integro correctum Matriti a. 1749. Sunt qui dicant Renatum Cartesium hunc librum summa diligentia, ne plagium eius deprehenderetur, suppressisse, etiamsi non desit qui rationibus non contemnendis negetur. Vtcumque res sese habet,  Gometius Pereira  fuit ille qui primus ante Cartesium (sed uterque post Plautum ) dixerit haec:   Sed causa cur nunc recordari uobis, lectissimi iuuenes, nomen Antonianae Margaritae uelim, est quia stupesco non solum animaduertens uersionem Hispanicam nullam factam esse nisi usque ad annum 2000, uerum etiam inueniens hodiernam editionem indeque uersionem optimam "ex integro correctam" adhuc abesse. Vt testimoniu

Εἰς ᾿Αλεξάνδραν τὴν ποιήτριαν (Ad Alexandram Scalam)

Imagen
       Feminae Latine scribentes paucissimae per saeculorum decursum esse uidentur. Quamobrem, cum certiores sumus de una aut altera, dolendum est quod tantummodo nomen memoratur, fere nihil autem earum operum exstat, quamquam apud testimonia uaria eorum, qui eas laudauerunt, ipsae et multum et optimum exarauisse et concinnauisse referuntur. Vt exemplum nunc adferam unum uobis, candidi lectores, ecce id quod de Alexandra , Bartholomaei Scalae filia, qui fuit reipublicae Florentinae uexillarius, forma corporis culturaque ingenii celeberrima, Iohannis Lascaris Demetriique Chalcondyli Graecarum Musarum magistrorum discipula -cuius epistulam quandam ad Cassandram Fidelem missam in hoc scriptorio olim exscripsi- poeta et miles  Michael Marullus  futurusque eius maritus composuit, cum ipsa quindecim annos nata erat:                   Michael Marullus ab Alexandro Botticelli depictus               Ad Alexandram Scalam   Cum uersu referas nouem sorores, Vix lustris bene adhuc

Nonum prematur in annum

Imagen
        Hodie numerus nonus intra parietes personat scriptorii, unde in mentem statim uenerunt Flacci quidam uersus, quos hic nunc exscribere uolo uobis, lectores fideles, praeterea quod simul numerus ille imagines reuocat praeteritas tempus futurum prospicientes:      Horatius monet [1]   poetam nihil inuita Minerua [2]   dicturum esse uel facturum, quod ipse sperat, nam illi mens et prudentia est. Si quid tamen is olim scripserit, Metii Talpae [3]  et eius patris et suas aures consulere rogat, et librum comprimere domi [4]   in nonum usque annum. Per nonum annum ter numerum ternarium [5]  notat, quod summam significat elimationem et operis perfectionem. Vbi igitur satis castigatus fuerit, ne moraretur, licet poetae librum in lucem dare. Si illimatum ediderit, periit, uox enim semel e pectore missa reuerti nescit [6].             Adnotationes Horatius monet]  Consilium hoc, quod numero VII  inditur, sumptum est ex  Epistola Horatii Flacci de Arte Poetica in methodum

Haicu Februarium

Imagen
Imago hinc sumpta     Haicu Februarium    Ramorum caesor     puer uenit Kalendis      Februariis

Vt uulgus sileam, tu qui legis ista...

Imagen
     Hebdomade continenti scholas incipiemus quae dicuntur doctorales, ut discipuli doctrinam ad peruestigationem philologicam attinentem discant. Discipula enim mihi una est, quae in studium cuiusdam libri Compluti impressi atque anno 1524 in lucem editi de Plinii Naturali Historia incumbet. Quamobrem primum ante omnia discere ipsa debet quomodo officinae typographicae saeculo sexto decimo muneribus rite gregis fungerentur. Et mihi de argumento hoc cogitanti in mentem statim uenit delineatio haec, quae infra uidetis, lectores mei fideles, quam abhinc nonnullos annos casu offendi quaeque nunc apposita atque idonea mihi uidetur ad illustrandum hoc officium permirum. Ecce uobis: Imago hinc sumpta est quam casu olim  offendi  hoc in libro cuius uersionem proh dolor Latinam non inueni: ᾽Ορθοτυπογραφἰα OFFICINAE TYPOGRAPHICAE DELINEATIO Ēn Thymiī sculptōris opus, quō prōdidit ūnā           Sīngula chalcŏgrăphī mūnera rīte gregis. Ēt correctōrum cūrās operāsque