Entradas

Mostrando entradas de 2008

Annus Novus mirificis ditet donis

Imagen
Hodie tandem illud fastidiosum academicae peruestigationis sexennium quod mihi petendum erat, et finitum et missum est ad Ministerium nostrum Institutionis, Politicae Socialis et Rei Gymnicae (Minist. Scientiae et Innouationis. CNEAI). Spero fore ut hos dies feriatos reliquos quieti mentem ualde lassam mandare possim. Nihilominus, hac taediosa probatione praetermissa, septimana ultima optima fuit, propterea quod inter alia uarias recepi epistulas Latine exaratas, quarum nonnullae fuerunt uel pulcherrimae anni finientis, sicut illae litterae bonae amicae Baeticae aut illae aliae cuiusdam amici dilecti describentes naturam niualem, de quo fortasse alias scribam. Quot miri homines linguam Latinam colentes sunt! Non multum abest quin annus nouus ineat. Partiri uobiscum aueo hanc aliam epistulam ad me atque etiam ad alios plures missam nudius tertius. Spero fore ut ille egregius amicus qui nobis eam miserit, excusatam me habeat quod meo in scriptorio eam ipsam transcripserim, sed amicos alu

Bonum Natalem Christi opto omnibus

Anno MMVIII fere peracto, quam eius rationem breuissime limpidiusque ducam? Pleraque iucunda acciderunt, familia bene se habuit, multa noua incepta fuerunt, nonnulla in melius mutata, miri homines noti, amoenissima itinera facta, doctos percontata sum, bona librorum et prouisae frugis in annum copia fuit,... Omnibus quoque qui me magnopere adiuuerunt, imo ex corde summas gratias ago atque habeo. Quid ab anno nouo postulem? Omnibus primum corporis sanitatem atque animum tranquillum ad aeuum leniter traducendum, deinde Latinitatis sodalibus atque amicis sedatam mentem fortitudinemque ad contendendum alacriter, et postremo mihi... bonam coriandri granulorum et nasturtii et passarum uuarum copiam ad confirmandam memoriam! Imo ex pectore bonum Natalem Christi et felicem prosperumque nouum annum MMIX opto omnibus!

Orbergiana uaria

Imagen
His in diebus ante ferias Natalicias ualde cumulata sum diuersis laboribus. Praeter sessiones scholasticas in auditorio ministratas et coetus academicos usitatos, mihi legendus est inter alios quidam liber de artibus memoriae saeculo XVI scriptis ad existimationem conficiendam quae in lucem edita erit nostris in commentariis periodicis qui Calamus Renascens inscribuntur, necnon mihi petenda est quaedam probatio laboris peruestigandi per ultimum sexennium . Nihilominus, primarum sessionum Latinarum in Gradu "Humanitatum", qui dicunttur, usque ad diem hodiernum rationem ducere placeret mihi quae nonnullos abhinc menses tantum euoluere libros Orbergianos incohaui. Quindecim alumni in matriculam relati sunt eique inter uiginti et sexaginta annos nati, sed in auditorio assidue adsunt decem. Ad summatim laeta sum, quia plerique uidentur discere plus minusue alacriter. Proxima hebdomade probationem feci: tantummodo una alumna reprobata est. Impraesentiarum in studium cap

NOVA "ACTA DIVRNA" RADIOPHONICA

Imagen
En uobis, amici amicaeque, noua ACTA DIVRNA mundi nuntiorum quae inueni nuperrime hac in pagina interretiali , uiua uoce optime recitata a L. Amadeo Ranierio pro SCORPIONE MARTIANO qui nuntiat ex oppido Bethlehem in Pennsyluania: HIS "ACTIS DIVRNIS" RECITATIS ET TRANSCRIPTIS FRVIMINI! Etiam inspicite et audite eadem in pagina alia " PRAETERITA " ut haec: Et alia quoque" DILECTA " ut "Cena Trimalchionis recitata".

DE SALE IOCOSO: "DE PECVNIA ECCLESIAE DESTINANDA"

Imagen
De pecunia Ecclesiae destinanda - ... P € R $ A € CV £ A $ A € CV £ ORVM AM € N - Hoc Latinitatis nummariae nouum est. - Num certum habes? *Imago mutuata hinc

EXCERPTA PHILOLOGICA ET LATINA

Imagen
Septimana iam fere finita est, et quamuis male incohauerit mihi, ad meliorem finem peruenit. Non fieri potuit diuersis de causis academicis et familiaribus me audire omnes orationes habitas in nostris G aditanis XIX Itineribus Philologiae Classicae . Nihilominus nonnullas et illam "Mensam rotundam" de Latina Graecaque linguis in Gymnasiis et Vniuersitate Hispanicis auditas mihi studium maximum excitauerunt. Et quamuis difficile est excerpere quae dicta sint, en uobis quaedam selecta. Profestrix Viola Pérez locuta est de libro inscripto Tabulae compendiosae in Evangelia et Epistolas quae dominicis festisques diebus populo in Ecclesia proponi solent ... editae quidem primum a Ioanne Spangenbergo, nunc uero ab innumeris quibus scatebant haereseon erroribus restitutae opera et industria F. Laurentii a Villauicenti... Professor Thomas Silua de poese didactica Graeca et de eius litterarii generis cursu disceptauit. Professor Cathedrarius Ludouicus Charlo nonnulla epigrammata Latina

PHILOLOGIAE CLASSICAE GADITANA ITINERA XIX

Ab die XXVI Nouembris usque ad diem III Decembris celebrabuntur Philologiae Classicae Gaditana Itinera XIX. In memoriam domini Antonii Holgado Redondo , quibus subinscriptio est "Scientifica noua et Graecorum et Latinorum textuum commentarii". Orationes habebuntur in aedibus nostrae Facultatis Philosophicae et Litterariae: Dies Mercurii XVI Nouembris 18 h. Dr. D. César Chaparro Gómez . Catedrático de Fil. Latina (Univ. de Extremadura): “Palabra e imagen: refranes y emblemas” 19 h. Dr. D. Tomás Silva Sánchez . Profesor Titular de Fil. Griega (Univ. de Cádiz): “Poesía didáctica griega: notas sobre la evolución del género” 20 h. Dra. Dña. Violeta Pérez Custodio . Profesor Titular de Fil. Latina (Univ. de Cádiz): “Fray Lorenzo de Villavicencio: un perfil controvertido” Dies Iouis XVII Nouembris 17 h. Dr. D. José Guillermo Montes Cala . Profesor Titular de Fil. Griega (Universidad de Cádiz): “La evolución del héroe épico en Apolonio de Rodas y Nono de Panópolis” 18 h. Dr. D. José

INTERNATIONALIS DIES AD DELENDAM VIM CONTRA FEMINAM

Legi nonnullos abhinc menses, cari alumni candidaeque alumnae, hanc pulchram inscriptionem Latinam (cras in sessionibus eam inspiciemus) selectam (DE 8444) ex Thelepte in Numidia (Africa), dicatam cuidam feminae quae uidetur mortua esse admodum dilecta amataque: MATER BONA, AVIA PIISSIMA, PVDICA, RELIGIOSA, LABORIOSA, FRVGI, EFFICAXS , VIGILANS, SOLLICITA, VNIVIRA, VNICVBA, [T]OTIVS INDVSTRIAE ET FIDEI MATRONA Sed omnibus feminis pulchris haud pulchra sepulchra sunt (ILS 8512 Lyón Francia): D. M. ET QVIETI AETERNAE IVLIAE MAIANAE FEMI- NAE SANCTISSIMAE MANV MARITI CRVDELISSIM(i) INTERFECT(ae) QVAE ANTE OBIT QVAM FATVM DEDIT CVM QVO VIX(it) ANN(os) XXVIII EX QVO LIBER(os) PROCREAV(it) DVOS PVERVM ANN(orum) XVIIII PVELLAM ANNOR(um) XVIII ... Hodie, internationalis dies ad delendam uim contra feminam, silere nec possum nec uolo. Nam in Africa nata sum, pariter ac Nasija et aliae multae feminae quae mortuae sunt et adhuc hodie moriuntur solae .

DE SALE IOCOSO: "BONONIAE RATIO"

Imagen
-" Bononiensem rationem habes in uertice capitis... - Kerte." - EEES : Structura ->Gradus ->Postgradus Elatae Educationis Europaeum Spatium Qualitas Discentia -> HVMANITATES * Imago mutuata hinc

BONA NVNTIA: PRO LINGVA LATINA VIVA IN HISPANIA

Radices dulces, fructus dulciores. Post nonnullos dies nubilos sol apparet candidissimus bona nuntians. Optimum est scire haud solos esse nos, multos esse amicos et palam et clam. Nouam paginam in Interreti habemus omnes qui in Hispania linguam Latinam amamus et eam fouemus. LINGVA LATINA IN ESO nuncupata est eaque in lucem edita a magistro Carolo Cabanillas . Maximus scopus est linguae Latinae studium promouere atque excitare ab primo cursu ESO usis nouis methodis didacticis, quia pro certo omnes Philologi Classici scimus, si discipuli linguae Latinae student quam citissime potest, omnes disciplinas, tum maxime eas quae ad linguas modernas pertineant, roborari et firmari. Dua praecipue postulata sunt: 1. Pro lingua Latina uiua 2. Pro lingua Latina auxiliaria Si hui postulationi assentimini, obsignatote, amabo, hic . PROSPERE SVCCEDAT HOC NOVVM INCEPTVM!

SOLAE

Imagen
        Nudius tertius pulchrum commentarium legi qui cor mihi contraxit. De una puella sola agebat, sed illa non est neque una neque sola.     Puellae flauae, caesiis oculis adultisque, fortasse Dacoromanae, fortasse Russicae, male altae, paulo sordidae, uitam agunt nostris in temporibus modernis solae.      Puellae fuscae, nigris oculis, certe Afganae, cutibus non sole combustis, sed plenis acidis manibus, uitam agunt nostris in temporibus modernis solae.     Puellae plurimae Asiaticae Africanaeque oculis inuisis, uultibus amictis,... solae.    Puellae Afganae et Pakistanae et in Prouincia Boreali Indiae natae, aspectu tristi territoque, uelo nuptiali amictae sessae apud senes,... solae.    Puellae coactae ad ferendos amores consanguineos (una per annos celata domesticis in subterraenis cuiusdam urbis Europeae liberae et iustae!),... penitus solae.     Quam magnum numerum puellarum uexatarum in orbi terrarum, solarum...!     Proximo die Dominico eas noui

ABIETVM PINSAPONVM SILVA

Imagen
En uobis tantummodo duae imagines photographicae a me captae hoc hebdomadis fine in montibus Gaditanis iuxta tramitem abietum pinsaponum. Difficile est exprimere uerbis pulchritudinem colorum, luminum,... diuinae Naturae: uiridis pax, limpida aura, placidae bestiolae, lumen splendens, umidum caelum, aprica prata, ubi cadunt flaua folia atque arua seminantur eodem calore autumnali... O locus amoenus! Quam beatissima uita agitur procul ab urbe!

MONTANVS HEBDOMADIS FINIS

Imagen
Post prandium ex Leonis Insula discedo bene comitata marito et liberis. Totum hebdomadis finem agamus Gaditanis in montibus (Hispanice dictum est Parque Natural de la Sierra de Grazalema ) ad fruendam naturam, montanam pacem. Raptim scribo quia hora fugit. Cursim abeo. Quamquam ordinatrum mecum non iter facit, hippoperas tamen sarcinasque fero plenas chartarum. Die Lunae coetus maximi momenti in Facultate est, alius quoque hebdomade continenti. Quid est, Sandra? Num fieri non potest caput mentemque requiescere per duos uel tres dies? Accidit idem quam ultimos menses: noua curricula academica, noui Gradus Tituli, nouae disciplinarum schedae, noua, noua, noua... quae semper imminent, sed nihil mutatur umquam... Adhuc nequaquam scimus qui nobis erunt Noui Tituli -non solum Gadibus, sed etiam nostra in Baetica terra-, sed necesse est implere atque exarare milia schedarum chartarumque. Me sentio tamquam coactam aedificium ex tecto exstruere. Sed laborum tantorum culpa poenaque meae sunt: &

GLISCAT LATINITAS!: EPISTVLAE EX JAPONIA VENIENTES ET PLVS VLTRA

Imagen
Nonnullis abhinc diebus "recepi" quandam epistulam ex Japonia scriptam a nouo amico, saltem id spero, qui meas insulsas nugas legit. Rubescere fatetur propter sua latina ridicula. Noli timere! Ego ipsa rubesco fere cottidie propter mea, mendarum plena, sed nihil refert, quoniam certe "nec ullam esse disciplinam quae non peccando discatur" quod alumnis studentibus meis saepe dico. Quattuor sodales Hispani, tres uiri (Jaume et C. I. Caesar et Gustauus) unaque femina (Liuilla), plurimas diuersasque sententias discipulorum ferunt: haec pagina interretialis a quattuor equitibus pulsa celeriter progredit. Conterranei sodales me certiorem fecerunt de quodam " uiro cum pluteo pleno " ex Illionesia ueniente: hic facetus homo prope Sicagum Lacum Crystallinum oppidum colens magister est isque mercinnarius , ut ille ipse dicit, cuius familiaris uita uidetur pulcherrima (o quam tenerrimum colloquium illud cum sua filiola Ada Carolina habitum) et iocosa sua uerba Lati

De symbola conclusa aliisque laetitiis animae

Imagen
Post nonnullos dies mihi ualde intentae operosaeque hebdomas optima placidaque finita est. Domi clausa fui concludens quandam symbolam de cabala christiana ac de Paulo Israelita in cuius studium incumbebam plurimis abhinc mensibus. Gratias ago meae sodali Violae quae eam et perlegit et emendauit. Continentibus enim in diebus hanc symbolam tandem mittam ad quoddam commentarium periodicum ut edita sit, si libeat, in lucem (spero fore ne in sterquilinium, "quo Tartarea colluuies atque omnium malorum sentina confluit", proiicienda sit). Laetissima quoque sum quoniam mei alumni primum Latine scribere inceperunt, non solum hoc in insulso scriptorio (uidete, quaeso, commentarium de nostro ministerio *hinstitutionis), sed etiam in Foris meorum Auditoriorum Virtualium. Interretiali in pagina " Lingua Latina Per Se Illustrata (LLPSI)" nuncupata editores mentionem de insulsi huius scriptorii auctrice fecerunt necnon de uariis optimis rebus pertinentibus ad latinitatem uiuam e

ARS OPPOSITORVM

Quam abundans est uita sensibus contrariis! Quam difficile est in arte oppositorum uersari! Interdum neccesarium est mihi consilium capere faciendae cuiusdam rei maximi momenti cuius fines oppositi sunt et "quos ultra citraque nequit consistere rectum". Fortasse consilium hodie captum in alterum extremum migret cras aut perendie. Hodie enim meminissem huius epigrammatis Martialis (XII 46): Difficilis facilis, iucundus acerbus es idem: Nec tecum possum vivere, nec sine te . Carolus Bouillus (ca. 1475-1566) sua in Arte oppositorum [Parisiis: Ex officina Henrici Stephani, impensis eiusdem et Ioannis Parui ..., 1510], scripsit de antiperistasi: quod motus genus "physici definiunt contrariorum esse circumstantiam , qua quodlibet in sui contrarii loco proprie salutis et conseruationis suae causa in se ipsum arctius colligitur euaditque fortius ut suo resistat contrario." Hic motus fictus est quibusdam a physicis graecis ut negarent " inane " esse, sicut Cicero

MINISTERIVM *HINSTITVTIONIS HABEMVS!: "DE MALO SCHOLAE"

Imagen
Mirum *hinspectu! Preme * IC si uis *hinspicere * Hintegrum uideogramma et locum *had cogitandum " D e Malo Scholae " . Lege * hetiam *oc carmen Catulli, poetae tam * hiocosi quam * hille caelator qui * hexarauit * histas litteras * haureas nostri ministerii * Hinstitutionis . *Hestne *hadeo * hiocosus fuit? * Han *omo * hingeni *ebetis et * himperitioris ? LXXXIV. Ad Arrium CHOMMODA dicebat, si quando commoda vellet dicere, et insidias Arrius hinsidias , et tum mirifice sperabat se esse locutum, cum quantum poterat dixerat hinsidias . credo, sic mater, sic liber avunculus eius. sic maternus avus dixerat atque avia. hoc misso in Syriam requierant omnibus aures audibant eadem haec leniter et leviter, nec sibi postilla metuebant talia verba, cum subito affertur nuntius horribilis, Ionios fluctus, postquam illuc Arrius isset, iam non Ionios esse sed Hionios . *** CIL III 371 Cyzicum: ... HAVETE TRANSITORES, BALETE TRANSITORES CIL III 3800. Igg.: ... FECIT FRATRI

PIPER SALVE

Imagen
    Hodie uesperi conuenturi sunt qui sermonem politicum mihi arcanum loquuntur et Studiorum Vniuersitatem coquere uolunt. Ille barbarus salsus solum in nomine, comitatus fortasse illo altero Sinistro, nobis aderit tandem ad colloquendum de nostris nouis Titulis Gradi ac de nostra Facultate Vniuersitateque. Nisi autem fallor, commixta erint fatua uerba piperis egentia numerique insulsi. Eamus igitur spectatum quid agant dicantque homunculi qui politici uocantur. Spero fore ut adsint optimi coqui qui arte commiscere sciant piper salemque et operam dent ut nostrae Vniuersitati saporem addent eamque salsam faciant.        Interim en uobis optimus hic libellus quo "cibus" linguae Latinae conditur et gratiorem saporem accipit. PIPER SALVE quid est? Hoc libello "cibus" linguae Latinae conditur et gratiorem saporem accipit. Bene sapiat tibi! S.: Piper, salve! P.: Salve, Sal! S.: Quid agis hodie? P.: Nihil novi, quid tu? S.: Ego linguas delecto, si satis sum. M

NVM LATINA LINGVA DIFFICILIS EST?

Imagen
Si quis Gadibus Latine loqui et scribere atque Latinos textus de antiqua Graecia et Roma legere et audire facile vult, id facere potest naturae ratione et Orbergiana methodo in nostra Studiorum Vniuersitate: " Latín y Cultura Clásica " Primus Gradus Humanitatum Facultas Philosophica et Litteraria (UCA -Hispania) *** " Lingua enim Latina est quasi clauis , qua omnes fere gazae omnesque pretiosissimae arcae, quibus humanitatis Europeae opes continentur, ante oculos nostros mirabiliter patescunt". Aloysius Miraglia dixit . *** Clavis, -is (f.) est instrumentum ferreum , quo ostia, arcae et id genus multa clauduntur et aperiuntur. TIBVLLVS 1, 6, 34: "... tua si bona nescis servare, ah frustra clavis inest foribus" [ H. Koller, Orbis Pictus Latinus , 2008 ]

XXVI CONVENTVS "REI CRETARIAE ROMANAE FAVTORES"

Imagen
Gadibus, in Facultate Philosophica et Litteraria, " Rei Cretariae Romanae Fautores " conueniunt ab die 28º mensis Septembris usque ad diem 5º mensis Octobris. Legite quaeso plura hic

HVMANISTAE ADVERSVS GRAMMATICORVM VVLGVM

Imagen
Nonnullos abhinc dies mihi in animo erat in lucem edere hunc commentarium de Io(h)anne Maldonato . Sed duo nuntia, alterum triste de acerbo funere cuiusdam perillustris professoris, alterum festum laruatumque de lingua Latina prae ceteribus Europaeis celebranda, quandam moram interposuerunt ideoque commentarium produxi usque ad diem hodiernum. Vitam claris obscurisque ac luminibus umbrisque plenam doctus professor López Eire umquam dixit callens Graecum theatrum et Dyonisiacam religionem. Inter alia enim referebat plus minusue haec: Comoedia enim agit fabulam hominum in grege uiuentium et pergendorum uiuere sicut genus humanum in perpetuum, Tragoedia tamen uitam uniuscuiusque hominis eamque mortalem atque unicam esse ostendit. Optimum est actores ridere aut flere palam spectatoribus fabulae, quia hi omnes simul ridentes aut flentes ex theatro egrediunt mundi et purgati et elatiores: Graeci catharsim appellabant. Thersites noster conscripsit de Io(h)anne Maldonato suo in

FESTVS LATINAE LINGVAE DIES IN EVROPA

EVROPAEVS LINGVARVM DIES A mani ad meridiem -hoc legitur in quodam nuntio et ita nuntiatum est ab uariis interretialibus scriptioribus et gregibus- in aedibus stationis radiophonicae KISS tempora Caesaris rediisse uidebuntur. Viris quibusdam doctis adiuuantibus, qui in Vniversitate Libera Berolinensi litteris student , turris KISSalis in frequentissimum forum Romanum mutabitur. Vt enim dies festus linguarum Europae celebretur, KISSus FMus linguae paene mortuae animam nouam inspirat . Tempore matutino Nora et Bastianulus nulla nisi Latina verba proferent. Claudia nuntios Latine uersos leget, Bastianulus rhapsodias congestuum Latine recitabit, omnes ludi lucrum ferentes Latine indicentur. Hic inspice quae praecipua exspectare possis die illo linguae Latinae festo apud KISSum FMum . *** [Hora tertia p.m.] A mani ad meridiem nihil Latine audiui. Ecquis nonnullos nuntios, rhapsodias aut uerba alia Latina accepit? Iocusne stationis radiophonicae KISSi FMi? An hoc alias fuit? Si qui

PROFESSOR LOPEZ EIRE IMMATVRA MORTE RAPTVS

Imagen
Dominus Antonius López Eire morte immatura raptus est nobis proximo die 21º, Cathedrarius Professor Philologiae Graecae Studiorum Vniuersitatis Salmanticensis, perillustris linguae Graecae palaeophilologus. Triste plane acerbumque funus. Solacium molle et humanum adhibendum est familiae.

TRAMES PER SALINAM "TRES AMICOS": DE FLORE SALIS

Imagen
Nudius tertius uesperi tramitem feci per aestuarium ac salinam " Tres amicos ". Haec salina sita est apud oppidum Sanctum Ferdinandum, seu potius Insulam Leonis (propius Gades) iuxta flumen "Anulum", ut sic dicam (Hispanice "Arillo"). Locus amoenus atque aquatilibus auibus halophilis et salsis riuulis (ut in imaginibus photographicis uideri potest) et maritimis oris (Hispanice "marismas") plenus. Quam pulcherrimum mirumque spectaculum Naturae! Nam praelongi canales excipiunt excrescentes maris fluctus, qui deinde in patentes quasdam areas influunt, ubi aqua marina, caelesti rore et Aquilone flante concreta, id genus salis marini emittit. Quo sale utentibus Gaditanis in saliendis, mox captis piscibus (quorum in eo mari amplissima est captura), magna profecto fit tum lucri, tum piscatorii nominis accessio, propterea quod eo sale saliti pisces et per uniuersam hinc inde oram et ad mediterraneos non omnibus in locis maritimis is condensetur, propte

DE LINGVA LATINA IN PHILOLOGIA LATINA ADHIBENDA

Imagen
Legite precor hoc scriptum " Et idcirco vocatum est nomen Babel ...," scriptoris interretialis nomine Nullius . Numquam dixerim melius... nec possem. Quam maxima prudentia huic homini sapienti, qui de rebus sapidissimis salsissimisque cogitat ut haec: "Non sum, ut nonnulli esse videntur, auctor ut omnes omnibus in negotiis linguam Latinam ac sermonem communem adhibeant, quod esset difficile cum studia Latina non tam late nunc promoveantur: sed quid obstat quin philologi saltem qui de philologia Latina scribunt etiam Latine scribant? Cur necesse est mihi akademischen Prosa de lateinische Kunstprosa pati cum tantum velim plura de Ciceronis genere scribendi discere?" Professor Michael von Albrecht, cum tractaret De lingua Latina in Philologia latina adhibenda [ediderunt A. Capellán García-M.ª D. Alonso Saiz Acta Selecta X Conuentus Academiae Latinitati Fouendae (Matriti, 2-7 Septembris 2002) , Romae-Matriti 2006, pp. 31-32], haec etiam scripsit: «Quid, quod, cum hod

BARBARI ADVERSVS HVMANISTAS (II)

Imagen
Nudius sextus a me quaesiuit amicus quidam hoc: "O dilecta Alexandra, certiorem fieri uellem de sensu ultimo uerborum quae in tuo cyberdiario scripsisti: an de desidia aduersus Latinitatem, an de alia re quae tristem de auguriis culturalibus te habeat..." Conabor illi respondere et ceteris amicis lectoribus, peracto hodie Academico Claustro mensis Septembris. ERASMVS ROTERODAMVS in suis libris ANTIBARBARORVM [71, 337-341] scripsit haec: "ORATIO FOECIALIVM. Quo tandem iure, o uos Gothi , e uestris egressi limitibus, non modo Latinorum prouincias occupatis (disciplinas loquor liberales) uerumetiam ipsam urbem rerum dominam Latinitatem audetis incessere? Quanam iniuria lacessiti? quid petitis? Quod si bellum placet, iusto Marte decernite, facite pugnandi copiam. Sin pugnae diffiditis, desinite molesti esse, excedite solo, regionem hanc purgate, uestris finibus continemini. Quod si hostes quam latrunculi dici malitis, prodite e latebris, conserite manus, e